locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto
tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram
quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam
et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et
Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum
et intres in terram fluentem lacte et melle non enim
ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte
disperdam te in via
audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex
more indutus est cultu suo
dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus
durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam
nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi
deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra
procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis
populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad
tabernaculum foederis extra castra
cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa
plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui
aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium
ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat
columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium
tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores
tabernaculorum suorum
loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut
loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in
castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de
tabernaculo
dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum
istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum
dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam
tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice
populum tuum gentem hanc
dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo
tibi
et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de
loco isto
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse
nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut
glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus
es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex
nomine
qui ait ostende mihi gloriam tuam
respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine
Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem
mihi placuerit
rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim
videbit me homo et vivet
et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super
petram
cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et
protegam dextera mea donec transeam
tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem
autem meam videre non poteris